PRAECENTOR

PRAECENTOR
PRAECENTOR
Isidoro Origin. l. 7. c. 11. qui vocem praemittit in cantu: primus Cantorum in Ecclesia, qui Cantoribus praeest: dignitas Ecclesiastica, in Communione Romana in Cathedralibus Ecclesiis, vulgo Gallis Prechantre. Honorius Augustodun. l. 1. c. 17. Praecentor, qui cantantes voce et manu incitat, et servus, qui boves stimulô minans dulci voce bobus iubilat. Idem, c. 74. Praecentores, qui chorum utrinque regunt, sunt duces, qui agmina ad pugnam instruunt, Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Idem Archicantor dicitur, Bedae, l. 4. c. 18. et Archiparaphonista in Ord. Rom. quasi primus acclamator, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per sinum egressionis Papae e Sacrario; Is enim ad ianuam attendens, cum Pontifex egrederetur, statim reliquis Ministris altâ voce, Accedite dicebat; quae praxis in Andegavensi Galliae Ecclesia adhuc durat, ubi Praecentor ante introitum, eôdem verbô ingressum Choro denuntiat, et in aliquibus festivitatibus processionaliter aquam pro sacrificio ex sacristia defert in vasculo abscondito, sub velo ab humeris pendente, praecedente Subdiaconô, sicut praefatus Ordo praescribit. Dominic. Macer in voce Archiparaphonista. Apud Hincmarum Remensem Epist. ad Carolum M. de Vita S. Dionysi, apud Mabillonium, praecentor Palatii Regii, i. e. Capellae Regiae, memoratur. In Monasteriis idem munus Praecentor seu Armarius obit, quod Praecentor in Ecclesiis Cathedralibus: de quo officio multa habet Udalricus Consuet. Cluniac. l. 3. c. 10. et Monastic. Angl. Tom. I. p. 299. Quem vero locum Praecentor tennerit, discimus ex Charta Eurardi Ambianensis Episc. A. C. 1218. quâ Praecentoriam (ita dignitatem Praecentoris
vocabant, Armulph. Lexoviensis Ep.) erigit in sua Ecclesia: Praecentor proximum stallum post Decanum, Cantor proximum stallum post Praecentorem, habebtint. Praecentor in superior flalio Canonicos installabit, Cantor in inferiori. Uterque dabit regimen duarum scholarum cantus. Iurisdictio puerorum communis erit utrique —— Praecentor audiet a Pueris id quod debent cantare —— Praecentor et Cantor simul regent chorum in Nativitate Domini, in Epiphania, in Pascha, in Ascensione, in Pentecoste etc. Item, Praecentor Chorum reget in Synodo: prima dies est Praecentoris, secunda Cantoris. Praecentor officium anni praenuntiabit et in iis omnibus si alter absens fuerit, ille qui praesens erit, supplebit defectum. Vide praeterea Statuta Ecclesiae Leichfeldensis in Monastico Anglic. Tom. 3. p. 241. et plura hanc in rem apud Car. du Fresne, Glossar. Origo dignitatis inde: Postquam Ecclesiasticum cantum, introductis iam Antiphonis ac Responsoriis multiplicatum, ordinavit Gregorius M; instiutô certô tempore, horisque, quas vocant, Canonicis, populus paulatim a Musica, ut quae iam operosior facta erat, ac Latinâ linguâ constabat, exclusus; sicque constituti certi homines sunt, quibus Cantorum officium imponeretur, Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Part. 2. l. 17. §. 11. At Praecentor Tabularum, officium est, qui tabulis officialibus praeerat, apud Ingulfum. Dicuntur autem Tabulae Officiales Leoni Ostiensi, l. 3. c. 22. tabulae in Monasteriis, continentes seriem Ministrorum et Officialium, qui per hebdomadem publicis functionibus deputantur, quae in Capitulo seu Exedra ad communem omnium notitiam, exponuntur. Harum cura Praecentori huic, seu, ut idem vocat, Tabulario incumbit. Car. du Fresne Glossar. Vide et infra, in voce
Tabulae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Praecentor — Präzentor ist ein kirchliches Amt mit der Funktion eines Gottesdiensthelfers. Seine genauen Aufgaben variieren je nach Religion und Epoche. Die Bedeutung des ursprünglich lateinischen Wortes ist Vorsänger. Im Judentum sind die Präzentoren… …   Deutsch Wikipedia

  • PRAECENTOR — (лат. запевало ), то же что кантор или органист …   Музыкальный словарь Римана

  • Jan van Wintelroy — ou Joannes Wintelroy (actif vers 1520 1576) est un compositeur de l école des polyphonistes néerlandais, maître de chant et praecentor. Sommaire 1 Biographie 2 Œuvre 3 Format audio …   Wikipédia en Français

  • ARCHIPARAPHONISTA — Graece Α᾿ρχιπαραφωνιςτὴς, quasi primus Acclamator, dicitur in Communione Romana Cantor principalis, cui oblationistempore in sacrificio, ut vocant, aquam praebere incumbebat. Cantores enim quod canendo occupantur, non adstricti erant, sicut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Izzus, B. — B. Izzus oder Ezzus, Bischof von Salzburg. S. B. Ezzo. 1 Mida ist nach den Bollandisten liebkosend und heißt im Irischen so viel als »meine Ida«, wie Medocus = mein Edocus etc. 2 Dieser war der Oheim des gleichnamigen Bischof von Ypern, nach… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • ARMARIA Bibliothecae — apud Flav. Vopisc. in Tacito Imp. c. 8. Habet Bibliotheca Ulpia in Armario sexto librum elephantinum, in quo hoc SC. etc. Vide quoque infra Foruli. Hinc Armarius, Custos Bibliothecae, apud Recentiores: Item, qui in Ecclesiis et Monasteriis Cantor …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUCCENTOR — Praecentor, et Concentor, Musicorum in Ecclesia Romana genera, inter quos Praecentor vocem praemittit in cantu; Succcntor canendo subsequenter respondet; Concentor vero, consonat, Durandus Ration. l. 2. c. 2. num. 1. Ioh. de Ianua Succentor est,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • chanter — Precentor Pre*cen tor, n. [L. praecentor, fr. praecinere to sing before; prae before + canere to sing. See {Chant}.] A leader of a choir; a directing singer. Specifically: (a) The leader of the choir in a cathedral; called also the {chanter} or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Precentor — Pre*cen tor, n. [L. praecentor, fr. praecinere to sing before; prae before + canere to sing. See {Chant}.] A leader of a choir; a directing singer. Specifically: (a) The leader of the choir in a cathedral; called also the {chanter} or master of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • precentor — noun Etymology: Latin praecentor, from praecinere to lead in singing, from prae + canere to sing more at chant Date: 1613 a leader of the singing of a choir or congregation • precentorial adjective • precentorship noun …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”